mercredi 26 janvier 2011

La prière des Templiers

Extraits de la règle primitive
Chascun frere dou Temple doit savoir que il n'est riens tant tenus come de Dieu servir, et a ce doit metre chascun tout son estuide et s'entente, et spaciaument en oyr le sien saint servise ; quar a ce ne doit nul faillir ne guenchir, tant com il en soit aisiés. Car ensi come dist nostre regle, se nos amons Dieu, nos devons volentiers oyr les soes saintes paroles et entendre.


Remise au nom de tous ses frères le mercredi premier avril 1310 en l'abbaye sainte Geneviève par le frère Elie Aymeri
Cette prière livrée à vous en sa version originale constitue un témoignage d'une profonde sincérité et d'une lucidité sans égale nimbant l'Ordre du Temple d'une aura angélique.


Sancti Spiritus adsit nobis gracia. Maria, stella maris, perducat nos ad portum salutis. Amen.


Domine Jesu, Christe sancte, Pater eterne, Deus omnipotens, sapiens, creator, largitor, amministrator benignus et carissimus amator, pius et humilis redemptor, clemens, misericors salvator sanctissime Domine Deus, te deprecor humiliter et exoro, ut illumines me, liberes et conserves, et omnes fratres Templi, et populum tuum Christianum turbatum quem adhuc est et erit. Provide nos, Domine, in quibus sunt et de quibus veniunt omnes virtutes et bona gracie Sancti Spiritus et dona ut habeamus noticiam veritatis et justicie, debilitatas et miseras carnes nostras cognoscamus, ut veram humilitatem accipiemus, deficientem mundum et ejus inquinamenta, delectaciones -vanas superbiam et omnia mala contempnemus, et ad celestem superna cogitemus, operasque faciemus, ut vota nostra et mandata tua in humilitate teneamus. Et, sanctissime Domine Jesu Christe, per tuam sanctam virtutem nobis concessam gracia tua mediante, diabolum rugientem et omnes inimicos nostros et insidia et operas eorum evitare possimus, quos in ligno sancte crucis in tua humilitate et paciencia vincis et tua sancta misericordia nos redemisti, redemptor et defensor noster, conserva nos, ut per tuam sanctam crucem et per signum ejusdem omnes inimicos et corum insidia contristare possimus, et sancte ecclesie tue provide, et illumines prelatos, doctores etrectores populumque tuum Christianum ut dicant et faciant tuum sanctum servicium et voluntatem, mundo corde humiliter et devote, pura devocione attendente, populum docentem et per bona exempla illuminare, ut in humilitate operas humilitas et exempla tua et apostolorum sanctorum et ellectorum tuorum faciemus, et cogitemus de quo et qui sumus et qui erimus, quod faciemus et quod facere debemus ut vitam posideamus per quem ad gaudia paradisi mittamur et illi qui non sunt regenerati ex aqua et spiritu sancto, si placet, illuminas et convertas, ut ad tuam sanctam legem valeant pervenire, et sacramenta sancte ecclesie accipere, fidem sanctam tuamque tenere, et populum tuum Christianum dones voluntatem et potestatem terram sanctam in quanatus humiliter fuistis, et tua sancta misericordia nos redemistis, tua miraculla et exempla fecistis, et docuistis, quem promisistis amicis tuis, provide nos ut ipsam et fideles gracia tua mediante liberare valeamus, et ipsam possideamus, et tuum sanctum servicium et tuam voluntatem et opera faciamus, et, misericordissime Domine, tua religio (Christi adhuc voca Templum) que per generale concilio in honore beate gloriosse virginis Marie matris tue fuit facta et fundata per beatum Bernardum sanctum confessorem tuum, qui pro dicto negocio et officio per sanctam ecclesiam Romanam fuit ellectus, qui dicta religio cum alios probos viros doctavit et deputavit, et cum consilio beate gloriosse virginis Marie in honorem ejusdem, que est capta et detenta per regem Francorum minus justa causa, ad requisicionem beate gloriosse Virginis matris tue et societate celeste, cum fratres et bona liberes et conserves, tu qui es veritas, Domine, et scis nos esse innoscentes, facias liberari, ut vota nostra et mandata tua in humilitate teneamus, et tuum sanctum servicium et voluntatem tuam faciemus. Verbas iniquas non veras contra nos oppositas per graves,oppressiones et malas tribulaciones (miserere deprecaciones) quas passi fuimus, et pro pavore condempnacio corporis, et omnia ex parte domini Pape nobis dicta, esse incarcerati perpetualiter pro debilitate carnis ulterius pati non possimus mendaces dictas de ore cum magno dolore contra consciencias non obstante, et provide nos, Domine, et omnem populum tuum Christianum et docuisse voluntatem tuam facere, et Philippum regem nostrum, nepotem beati Ludovici, sanctum confessorem tuum, cui dedis pro sua bona vita et merita in regno suo tempore pacem et sui vitam consimilem consequantur, et omnes reges, principes, barones, milites, dones; et omnes qui sunt statuti pro facere et servare justiciam, prout tu vis et precepis, Ipsam appendant, faciant, paciant et conservent et inter eos et in omni populo Christiano pacem et claritatem, et predictam terram. sanctam cum nobis acquirere, et tuum sanctum servicium et operas tuas sanctas facere, et omnes parentes, et benefactores, et predecessores, et fratres nostros vivos ac defunctos vitam et requiem sempiternam. Qui vivis et regnas Deus per omnia secula seculorum. Amen

Non sum dignus requirere, sed misericordiam et humanitas tua, et beata gloriosa mater tua, avocata nostra, et societate celeste pro nobis requirant et impetrent. Amen.

Paratus in omnibus obedire, nec fui in contrarium sensum. Sancta Maria, mater Dei, plissima, gloriossa, sancta Dei genitrix, preciosa virgo semper, Maria, errancium salus, in te sperancium consolatrix, desolatrix, defensatrix peccatorum virtutis restaurancium, consule, defende nos et religionem tuam, per quem dilectum sanctum confessorem tuum beatum Bernardum fuitfacta, et cum alios probos viros de mandato sancte ecclesie Romane deputata, et declinata et in honore tua sanctissima, gloriossa fuit fundata. Te humiliter exoramus, ut nobiscum religio et bona tua impetres liberacionem, cum intercessione angelorum, archangelorum, prophetarum, evangelistarum, apostolorum, martirum, confessorum, virginum (mendaces appositas, prout tu scis, dictas non obstante), et adversarios nostros in veritate et caritate convertantur, ut yota nostra et mandata Domini nostri Jesu Christi filii tui teneamus, qui est defensor, et creator et redemptor carissimus, et misericors. salvator. noster, qui vivit .et regnat Deus per omnia secula seculorum. Amen.

Oremus. Omnipotens sempiterne Deus, qui beatum Lodovicum, dilectum Francorum regem, sanctum cônfessorem tuum, graciam et virtutem dedis humilitatem, caritatem et justiciam accipiendi, ad requestam beate gloriosse virginis Marie matris tue, quem multum diligebat, et operas caritatem faciebat, et ejus amorem tempore suo dedis in regno pacem, da nobis. Domine, ejus intercessione pacem et deliberacionem, cum religio nostra qui facta et fundata fuit in honore beate glbriosse virginis Marie matris tue, ejus intercessio liberes et conserves in veritate (mendaces dictas de ore per graves oppressiones, prout tu scis, non obstante) ut in terra sancta ubi nos tua sancta misericordia et pietate redemisti, vota nostra et mandata tua in humilitate teneamus, et tuum sanctum servicium et voluntatem faciemus, et nostrum regem Francie et sui vitam consimilem consequantur, ut ad gaudia paradisi pervenire valeamus. Qui vivis et regnas Deus per omnia. Omnipotens sempiterne Deus, qui beatum Johannem evangelistam et apostolum tuum multum diligis, qui super pectus tuum in cena recubuit, et cui secreta celi revelavis et demonstravis, et stante in ligno sancte crucis pro redempcione nostra sanctissima mater tua virgo, et virginem commendabis, in cujus honore gloriosse fuit facta et fundata religio pro tua sancta misericordia, liberes et conserves, prout tu scis nos esse innoscentes a criminibus contra nos oppositis, ut vota nostra et mandata tua in humilitate et caritate teneamus, vitam et operas possideamus, per quem ad gaudia paradisi perducamur per Christum Dominum nostrum. Amen.

Omnipotens sempiterne Deus, qui beatum Georgium, justum militem et sanctum martirem tuum, illuminasti, et docuisti (et sibi dedis virtutem et graciam) passuros martires et passiones placere, quem de morte suscitasti, in quem habemus magnam fiduciam, ejus amore et beate gloriosse virginis Marie, sanctissime matris tue, in cujus honore fuit facta. et fundata religio nostra, nos et dictam religionem liberes et conserves, ut vota nostra et mandata tua in humilitate teneamus, et vitam possideamus, per quem ad gaudia paradisi pervenire valeamus, qui vivis et regnas Deus per omnia secula seculorum. Amen.



Aucun commentaire:

Enregistrer un commentaire